Book 6
18
At si anus ipse vel os vulvae procidit (nam id quoque interdum fit), considerari debet, purumne id sit, quod provolutum est, an umore muccoso circumdatum. Si purum est, in aqua desidere homo debet; aut salsa aut cum verbenis vel malicorio incocta. Si umidum, vino austero subluendum est inlinendumque faece vini conbusta. Ubi utrolibet modo curatum est, intus reponendum est, inponendaque plantago contrita vel folia salicis in aceto cocta tum linteolum, et super lana; eaque deliganda sunt cruribus inter se devinctis.
18
Fungo quoque simile ulcus in eadem sede nasci solet: id, si hiemps est, egelida; si aliud tempus, frigida aqua fovendum est, dein squama aeris inspergenda, supraque ceratum ex murteo factum, cui paulum squamae, fuliginis, calcis si adiectum. Si hac ratione non tollitur, vel medicamentis vehementioribus vel ferro adurendum est.