Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 6

6 Sed haec quidem mediocria sunt. Ingentibus uero et uariis casibus OCVLI nostri patent; qui cum magnam partem ad uitae simul et usum et dulcedinem conferant, summa cura tuendi sunt. Protinus autem orta lippitudine quaedam notae sunt, ex quibus quid euenturum sit colligere possumus. Nam si simul et lacrima et tumor et crassa pituita coeperint, si ea pituita lacrimae mixta est, si ea lacrima calida non est, pituita uero alba et mollis, tumor non durus, longae ualetudinis metus non est. At si lacrima multa et calida, pituitae paulum, tumor modicus est, idque in uno oculo est, longum id, sed sine periculo futurum est. Idque lippitudinis genus minime cum dolore est, sed uix ante uicensimum diem tollitur, nonnumquam per duos menses durat. Quandoque finitur, pituita alba et mollis incipit esse, lacrimaeque miscetur. At si simul ea utrumque oculum inuaserunt, potest esse breuior, sed periculum ulcerum est. Pituita autem sicca et arida dolorem quidem mouet, sed maturius desinit, nisi quid exulcerauit. Tumor magnus si sine dolore est et siccus, sine ullo periculo est: si siccus quidem, sed cum dolore est, fere exulcerat, et nonnumquam ex eo casu fit, ut palpebra cum oculo glutinetur. Eiusdem exulcerationis timor in palpebris pupillisue est, ubi super magnum dolorem lacrimae salsae calidaeque eunt, aut etiam, si tumore in finito diu lacrima cum pituita profluit. Peius etiamnum est, ubi pituita pallida aut liuida est, lacrima calida et multa profluit, caput calet, a temporibus ad oculos dolor peruenit, nocturna uigilia urget, siquidem sub his oculus plerumque rumpitur, uotumque est, ut tantum exulceretur. Intus ruptum oculum febricula iuuat. Si foras iam ruptus procedit, sine auxilio est. Si de nigro aliquid albidum factum est, diu manet: at si asperum et crassum est, etiam post curationem uestigium aliquod relinquit. —Curari uero oculos sanguinis detractione, medicamento, balneo, uino uetustissimus auctor Hippocrates memoriae prodidit: sed eorum tempora et causas parum explicuit, in quibus medicinae summa est. Neque minus in abstinentia et alui ductione saepe auxilii est. Hos igitur interdum inflammatio occupat, ubi cum tumore in his dolor est, sequiturque pituitae cursus nonnumquam copiosior uel acrior, nonnumquam utraque parte moderatior. In eiusmodi casu prima omnium sunt quies et abstinentia. Ergo primo die loco obscuro cubare debet, sic ut a sermone quoque abstineat; nullum cibum adsumere, si fieri potest, ne aquam quidem; sin minus, certe quam minimum eius. Quod si graues dolores sunt, commodius secundo die; si tamen res urget, etiam primo sanguis mittendus est, utique, si in fronte uenae tument, si firmo corpore materia superest. Si uero minor impetus, minus acrem curationem requirit; aluum, sed non nisi secundo tertioue die, duci oportet. At modica inflammatio neutrum ex his auxilium desiderat, satisque est uti quiete et abstinentia. Neque tamen lippientibus longum ieiunium necessarium est, ne pituita tenuior atque acrior fiat: sed secundo die dari debet id, quod leuissimum uideri potest ex is, quae pituitam faciunt crassiorem; qualia sunt oua sorbilia: si minor uis urget, pulticula quoque aut panis ex lacte. Insequentibusque diebus quantum inflammationi detrahetur, tantum adici cibis poterit, sed generis eiusdem; utique ut nihil salsum, nihil acre, nihil ex is, quae extenuant, sumatur, nihil potui praeter aquam. Et uictus quidem ratio talis maxime necessaria est. Protinus autem primo die croci P. #1108 I, et farinae candidae quantum tenuissimae P. #1108 II, excipere oportet oui albo, donec mellis crassitudinem habeat, idque in linteolum inlinere, et fronti adglutinare, ut conpressis uenis pituitae impetum cohibeat. Si crocum non est, tus idem facit. Linteolo an lana excipiatur, nihil interest. Superinungui uero oculi debent, sic ut croci quantum tribus digitis conprehendi potest, sumatur; murrae ad fabae, papaueris lacrimae ad lenticulae magnitudinem; eaque cum passo conterantur, et specillo super oculum inducantur. Aliud ad idem: murrae P. #1108 #1110; mandragorae suci P. #1108 I; papaueris lacrimae P. #1108 II; foliorum rosae, cicutae seminis, singulorum P. #1108 III; acaciae P. #1108 IIII; cummis P. #1108 VIII. Et haec quidem interdiu: nocte uero, quo commodior quies ueniat, non alienum est superinponere candidi panis interiorem partem ex uino subactam: nam et pituitam reprimit, et, si quid lacrimae processit, absorbet, et oculum glutinari non patitur. Si graue id et durum propter magnum oculorum dolorem uidetur, oui et album et uitellus in uas defundendum est, adiciendumque eo mulsi paulum, idque digito permiscendum. Vbi facta unitas est, demitti debet lana mollis bene carpta, quae id excipiat, superque oculos inponi. Ea res et leuis est et refrigerando pituitam coercet, et non exarescit, et glutinari oculum non patitur. Farina quoque hordeacia cocta, et cum malo Cotoneo cocto mixta commode inponitur; neque a ratione abhorret etiam penicillo potissimum uti expresso, si leuior impetus est, ex aqua, si maior, ex posca. Priora fascia deliganda sunt, ne per somnum cadant: at hoc superinponi satis est, quia et reponi ab ipso commode potest, et, cum inaruit, iterum madefaciendum est. Si tantum mali est, ut somnum diu prohibeat, eorum aliquod dandum est, quae anodyna Graeci appellant; satisque puero quod erui, uiro quod fabae magnitudinem impleat. In ipsum uero oculum primo die, nisi modica inflammatio est, nihil recte coicitur: saepe enim potius concitatur eo pituita quam minuitur. A secundo die graui quoque lippitudini per indita medicamenta recte succurritur, ubi uel iam sanguis missus uel aluus ducta est, aut neutrum necessarium esse manifestum est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme