Book 6
18
In testiculis uero si qua inflammatio sine ictu orta est, sanguis a talo mittendus est; a cibo abstinendum; inponenda ex faba farina eo ex mulso cocta cum cumino contrito et ex melle cocto; aut contritum cuminum cum cerato ex rosa facto; aut lini semen frictum, contritum et in mulso coctum; aut tritici farina ex mulso cocta cum cupresso; aut lilii radix contrita. At si idem induruerunt, inponi debet lini uel faeni Graeci semen ex mulso coctum; aut ex cyprino ceratum; aut simila ex uino contrita, cui paulum croci sit adiectum. Si uetustior iam durities est, maxime proficit cucumeris agrestis radix in mulso cocta, deinde contrita. Si ex ictu tument, sanguinem mitti necessarium est, magisque si etiam liuent. Inponendum uero utrumlibet ex iis, quae cum cumino conponuntur supraque posita sunt; aut ea conpositio, quae habet: nitri cocti P. #1108 I; resinae pineae, cumini, singulorum P. #1108 II; uuae taminiae sine seminibus P. #1108 IIII; mellis quantum satis sit ad ea cogenda. Quod si ex ictu testiculus ali desit, fere pus quoque increscit, neque aliter succurri potest quam si inciso scroto et pus emissum et ipse testiculus excisus est.