Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 6

18 Nonnumquam etiam id genus ibi cancri, quod phagedaena a Graecis nominatur, oriri solet. In quo minime differendum sed protinus isdem medicamentis et, si parum ualent, ferro adurendum. Quaedam etiam nigrities est, quae non sentitur, sed serpit ac, si sustinuimus, usque ad uesicam tendit, neque succurri postea potest. Si id in summa glande circa fistulam urinae est, prius in eam tenue specillum demittendum est, ne claudatur; deinde id ferro adurendum. Si uero alte penetrauit, quicquid occupatum est, praecidendum est. Cetera eadem, quae in aliis cancris, facienda sunt.
18 Occallescit etiam in cole interdum aliquid, idque omne paene sensu caret; quod ipsum quoque excidi debet. Carbunculus autem ibi natus primum aqua per oricularium clysterem eluendus est; deinde ipse quoque medicamentis urendus, maximeque chalcitide cum melle aut aerugine cum cocto melle, aut ouillo stercore fricto et contrito cum eodem melle. Vbi is excidit, liquidis medicamentis utendum est, quae ad oris ulcera conponuntur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme