Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 6

18 Haec citra cancrum sunt; qui cum in reliquis partibus tum in his quoque uel praecipue ulcera infestat. Incipit a nigritie. Quae si cutem occupauit, protinus specillum subiciendum, eaque incidenda est; deinde orae uulsella prendendae; tum quicquid corruptum est excidendum, sic ut ex integro quoque paulum dematur; idque adurendum. Quotiens quid ustum est, hic quoque sequitur, ut inponenda lenticula sit; deinde ubi crustae exciderunt, ulcera sicut alia curentur. Ac si cancer ipsum colem occupauit, inspergenda aliqua sunt ex adurentibus, maximeque id, quod ex calce, chalcitide, auripigmento componitur. Si medicamenta uincuntur, hic quoque scalpello quicquid corruptum est, sic ut aliquid etiam integri trahat, praecidi debet. Illud quoque aeque perpetuum est, exciso cancro uulnus esse adurendum. Sed siue ex medicamentis siue ex ferro crustae occalluerunt, magnum periculum est, ne his decidentibus ex cole profusio sanguinis insequatur. Ergo longa quiete et inmobili paene corpore opus est, donec ex ipso crustae leniter resoluantur. Ac si uel uolens aliquis uel inprudens, dum ingreditur inmature, crustas diduxit, et fluuit sanguis, frigida aqua adhibenda est. Si haec parum ualet, decurrendum est ad medicamenta, quae sanguinem supprimunt. Si ne haec quidem succurrunt, aduri diligenter et timide debet, neque ullo postea motu dandus eidem periculo locus est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme