Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 6

18 Igitur si ex inflammatione coles intumuit, reducique summa cutis aut rursus induci non potest, multa calida aqua fouendus locus est. Vbi uero glans contecta est, oriculario quoque clystere inter eam cutemque aqua calida inserenda est. Si mollita sic et extenuata cutis ducenti paruit, expeditior reliqua curatio est. Si tumor uicit, inponenda est uel lenticula uel marrubium uel oleae folia ex uino cocta, sic ut cuilibet eorum, dum teritur, mellis paululum adiciatur; sursumque coles ad uentrem deligandus est. Quod in omni curatione eius necessarium est; isque homo continere se et abstinere a cibo debet, et potione aquae tantum a siti uindicari. Postero die rursum adhibendum isdem rationibus aquae fomentum est, et cum ui quoque experiendum, an cutis sequatur; eaque si non parebit, leuiter summa scalpello concidenda erit. Nam cum sanies profluxerit, extenuabitur is locus, et facilius cutis ducetur. Siue autem hoc modo uicta erit, siue numquam repugnauerit, ulcera uel in cutis ulteriore parte uel in glande ultraue eam in cole reperientur; quae necesse est aut pura siccaue sint aut umida et purulenta. Si sicca sunt, primum aqua calida fouenda sunt; deinde inponendum Lycium ex uino aut amurca cocta cum eodem aut cum rosa buturum. Si leuis is umor inest, uino eluenda sunt, tum buturo et rosae mellis paulum, et resinae terebenthinae pars quarta adicienda est; eoque utendum. At si pus ex is profluit, ante omnia elui mulso calido debent; tum inponi piperis P. #1108 I; murrae P. #1108 #1109; croci, misyos cocti, singulorum P. #1108 II; quae ex uino austero cocuntur, donec mellis crassitudinem habeant. Eadem autem conpositio tonsillis, uuae madenti, oris nariumque ulceribus accommodata est. Aliud ad eadem: piperis P. #1108 #1109; murrae P. #1108 #1109; croci P. #1108 #1109 #1109; misy cocti P. #1108 I; aeris combusti P. #1108 II; quae primum ex uino austero conteruntur, deinde ubi inaruerunt, iterum teruntur ex passi tribus cyathis et incocuntur, donec uisci crassitudinem habeant. Aerugo quoque cum cocto melle eaque quae ad oris ulcera supra conprensa sunt curant aut Erasistrati conpositio aut Cratonis recte super purulenta naturalia inponitur. Foliorum quoque oleae P. #1108 * ex nouem cyathis uini cocuntur; his adicitur aluminis scissilis P. #1108 IIII; Lyci P. #1108 VIII; mellis sex cyathi: ac si plus puris est, id medicamentum ex melle; si minus, ex uino diluitur. Illud perpetuum est, post curationem, dum inflammatio manet, quale supra positum est, cataplasma super dare, et cotidie ulcera eadem ratione curare. Quod si pus et multum et cum malo odore coepit profluere, elui cremore lenticulae debet, sic ut ei mellis paulum adiciatur. Aut oleae uel lentisci folia uel marrubium decoquendum est, eoque umore eodem modo cum melle utendum; inponendaque eadem aut etiam omphacium cum melle aut id, quod ex aerugine et melle ad aures fit; aut conpositio Andronis aut anthera, sic ut ei paulum mellis adiciatur. Quidam omnia ulcera, de quibus adhuc dictum est, Lycio ex uino curant. Si uero ulcus latius atque altius serpit, eodem modo elui debet, inponi uero aut aerugo aut omphacium cum melle aut Andronis compositio aut marrubii, murrae aut croci, aluminis scissilis cocti, rosae foliorum aridorum, gallae, singulorum P. #1108 I; mini Sinopici P. #1108 II. Quae per se singula primum teruntur, deinde iuncta iterum melle adiecto, donec liquidi cerati crassitudinem habeant; tum in aeneo uaso leniter cocuntur, ne superfluant. Cum iam guttae indurescunt, uas ab igni remouetur; idque medicamentum, prout opus est, aut ex melle aut ex uino liquatur. Idem autem per se etiam ad fistulas utile est. Solet etiam interdum ad neruos ulcus descendere, profluitque pituita multa, sanies tenuis malique odoris non †cocta aut aquae similis, in qua caro recens lota est; doloresque is locus et punctiones habet. Id genus quamuis inter purulenta est, tamen lenibus medicamentis curandum est, quale est emplastrum tetrapharmacum ex rosa liquatum, sic ut turis quoque paulum ei misceatur; aut id, quod ex buturo, rosa, resina, melle fit, supra uero a me positum est; praecipueque id ulcus multa calida aqua fouendum est, uelandumque neque frigori committendum. Interdum autem per ipsa ulcera coles sub cute exestur sic ut glans excidat; sub quo casu cutis ipsa circumcidenda est. Perpetuumque est, quotiens glans aut ex cole aliquid uel excidit uel absciditur, hanc non esse seruandam, ne considat ulcerique adglutinetur, ac neque reduci possit postea, et fortasse fistulam quoque urinae claudat. Tubercula etiam, quae phumata Graeci uocant, circa glandem oriuntur, quae uel medicamentis uel ferro aduruntur; et cum crustae exciderunt, squama aeris inspergitur, ne quid ibi rursus increscat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme