Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 6

16 Haec in capite fere medicamentis egent. Sub ipsis uero auribus oriri parotides solent, modo in secunda ualetudine ibi inflammatione orta, modo post longas febres illuc inpetu morbi conuerso. Id abscessus genus est: itaque nullam nouam curationem desiderat, animaduersionem tantummodo hanc habet necessariam: [quia,] si sine morbo id intumuit, primum reprimentium faciendum experimentum est; si aduersa ualetudine, illud inimicum est maturarique et quam primum aperiri commodius est.
17 Ad umbilicos uero prominentes, ne manu ferroque utendum sit, ante temptandum est, ut abstineatur, aluus his ducatur, inponatur super umbilicum id, quod ex his constat: cicutae et fuliginis, singulorum P. #1108 I; cerussae elotae P. #1108 VI; plumbi eloti P. #1108 VIII; ouis duobus, quibus etiam solani sucus adicitur. Hoc etiam diutius inpositum esse oportet: sed interim conquiescere hominem, cibo modico uti, sic ut uitentur omnia inflantia.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme