Book 6
14
Uvae vehemens inflammatio terrere quoque debet. Itaque in hac et abstinentia necessaria est; et sanguis recte mittitur; et, si id aliqua res prohibet, alvus utiliter ducitur: caputque super haec velandum, et sublimius habendum est: tum aqua gargarizandum, in qua simul rubus et lenticula decocta sit. Illinenda quoque ipsa uva vel omphacio, vel galla, vel alumine scissili sic, ut cuilibet eorum mel adjiciatur. Est etiam medicamentum huic aptum, quod Andronium appellatur. Constat ex his: alumine scissili, squama aeris rubri, atramento sutorio, galla, myrrha, misy: quae per se contrita mixtaque, rursus paulatim adjecto vino austero teruntur, donedonec his mellis crassitudo sit. Ubi horum aliquo illita uva est, fere multa pituita decurrit: quumque ea quievit, ex vino calido gargarizandum est. Quod si minor ea inflammatio est, laser terere, eique adjicere frigidam aquam satis est, eamque aquam cochleari exceptam ipsi uvae subjicere. Ac mediocriter cameam tumentem aqua quoque frigida eodem modo subjecta reprimit. Ex eadem autem aqua gargarizandum quoque est.