Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 6

11 Verum ea longe periculosissima sunt ulcera, quas apthas Graeci appellant, sed in pueris: hos enim saepe consumunt, in uiris et mulieribus idem periculum non est. Haec ulcera a gingiuis incipiunt; deinde palatum totumque os occupant; tum ad uuam faucesque descendunt, quibus obsessis non facile fit, ut puer conualescat. Ac miserius etiam est, si lactens adhuc infans est, quo minus imperari remedium aliquod potest. Sed inprimis nutrix cogenda est exerceri et ambulationibus et is operibus, quae superiores partes mouent; mittenda in balineum iubendaque ibi calida aqua mammas perfundere; tum alenda cibis lenibus et is, qui non facile corrumpuntur: potione, si febricitat puer, aquae; si sine febre est, uini diluti. Ac si aluus nutricis substitit, ducenda est. Si pituita eius in os coit, uomere debet. Tum ipsa ulcera perunguenda sunt melle, cui rhus, quem Syriacum uocant, aut amarae nuces adiectae sunt; uel mixtis inter se rosae foliis aridis, pineis nucleis, menta, coliculo, melle, uel eo medicamento, quod ex moris fit, quorum sucus eodem modo quo Punici mali ad mellis crassitudinem coquitur; eademque ratione ei crocum, murra, alumen, uinum, mel, miscetur: neque quicquam dandum, a quo umor euocari possit. Si uero iam firmior puer est, gargarizare debet is fere, quae supra conprehensa sunt. Ac si lenia medicamenta in eo parum proficiunt, adhibenda sunt ea, quae adurendo crustas ulceribus inducant. Quale est scissile alumen uel chalcitis uel atramentum sutorium. Prodest etiam fames et abstinentia quanta maxime inperari potest. Cibus esse debet lenis: ad purganda tamen ulcera interdum caseus ex melle recte datur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme