Book 6
7
Solet etiam interdum in aurem aliquid incidere, ut calculus aliquodue animal. Si pulex intus est, conpellendum eo lanae paulum est, quo ipse is subit et simul extrahitur. Si non est secutus aliudue animal est, specillum lana inuolutum in resina quam glutinosissima maximeque terebenthina demittendum, idque in aurem coiciendum ibique uertendum est: utique enim conprehendit eximet. Sin aliquid exanime est, specillo oriculario protrahendum est aut hamulo retuso paulum recuruato. Si ista nihil proficiunt, potest eodem modo resina protrahi. Sternumenta quoque admota id commode elidunt, aut oriculario clystere aqua uehementer intus conpulsa. Tabula quoque conlocatur, media inhaerens, capitibus utrimque pendentibus; superque eam homo deligatur in id latus uersus, cuius auris eo modo laborat, sic ut extra tabulam emineat. Tum malleo caput tabulae, quod a pedibus est, feritur; atque ita concussa aure id quod inest excidit.