Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 6

7 Aliud uiti genus est, ubi aures intra se ipsas sonant; atque hoc quoque fit, ne externum sonum accipiant. Leuissimum est, ubi id ex grauidine est; peius, ubi ex morbis capitisue longis doloribus incidit; pessimum, ubi magnis morbis uenientibus maximeque comitiali praeuenit.
7 Si ex grauidine est, purgare aurem oportet et spiritum continere, donec inde umor aliquis exspumet. Si ex morbo uel capitis dolore, quod ad exercitationem, frictionem, perfusionem gargarizationemque pertinet, eadem facienda sunt. Cibis non utendum nisi extenuantibus. In aurem dandus radiculae sucus cum rosa uel cum suco radicis ex cucumere agresti; uel castoreum cum aceto et laureo oleo; ueratrum quoque ad id ex aceto conteritur, deinde melle cocto excipitur, et inde collyrium factum in aurem demittitur.
7 Si sine his coepit ideoque nouo metu terret, in aurem darei debet castoreum cum aceto uel irino aut laureo oleo; aut huic mixtum castoreum cum suco nucum amararum; aut murra et nitrum cum rosa et aceto. Plus tamen in hoc quoque proficit uictus ratio, eademque facienda sunt, quae supra conprehendi, cum maiore quoque diligentia; et praeterea, donec is sonus finiatur, a uino abstinendum. Quod si simul et sonus est et inflammatio, laureum oleum coniecisse abunde est, aut id, quod ex amaris nucibus exprimitur, quibus quidam uel castoreum uel murram miscent.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme