Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 6

7 Vbi uero grauius aliquis audire coepit, quod maxime post longos capitis dolores euenire consueuit, in primis aurem ipsam considerare oportet: apparebit enim aut crusta, qualis super ulcera innascitur, aut sordium coitus. Si crusta est, infundendum est oleum calidum, aut cum melle aerugo uel porri sucus, aut cum mulso nitri paulum. Atque ubi crusta a corpore iam recedit, eluenda auris aqua tepida est, quo facilius ea per se diducta oriculario specillo protrahatur. Si sordes haeque molles sunt, eodem specillo eximendae sunt: at si durae sunt, acetum et cum eo nitri paulum coiciendum est; cumque emollitae sunt, eodem modo elui aurem purgarique oportet. Quod si capitis grauitas manet, attondendum; idem leniter * sed diu perfricandum est, adiecto uel irino uel laureo oleo, sic ut utrilibet paulum aceti misceatur; tum diu ambulandum, leniterque post unctionem aqua calida caput fouendum. Cibisque utendum ex inbecillissima et media materia, magisque adsumendae dilutae potiones; nonnumquam gargarizandum est. Infundendum autem in aurem castoreum cum aceto et laureo oleo et suco radiculae corticis, aut cucumeris agrestis sucus additis contritis rosae foliis. Inmaturae quoque uuae sucus cum rosa instillatus aduersus surditatem satis proficit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme