Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 6

7 Si sordida quoque ulcera sunt, melius mulso eluuntur, et tum aliquid ex iis, quae supra scripta sunt, quod mel habeat, infunditur. Si magis pus profluit, et caput utique tondendum est et multa calida aqua perfundendum, et gargarizandum, et usque ad lassitudinem ambulandum, et cibo modico utendum est. Si cruor ex ulceribus apparuit, Lycium cum lacte debet infundi, vel aqua, in qua rosa decocta sit, suco aut herbae sanguinalis aut acaciae adiecto. Quod si super ulcera caro increvit, eaque mali odoris saniem fundit, aqua tepida elui debet, tum infundi id, quod ex ture et aerugine et aceto et melle fit, aut mel cum aerugine incoctum. Squama quoque aeris cum sandaraca contrita per fistulam recte instillatur.
7 Ubi vero vermes orti sunt, si iuxta sunt, protrahendi oriculario specillo sunt; si longius, medicamentis enecandi, cavendumque ne postea nascantur. Ad utrumque proficit album veratrum cum aceto contritum. Elui quoque aurem oportet vino, in quo marrubium decoctum sit. Emortui sub his vermes in primam partem auris provocabuntur, unde educi facillime possunt.
7 Sin foramen auris conpressum est, et intus crassa sanies subest, mel quam optimum addendum est. Si id parum proficit, mellis cyatho et dimidio aeruginis rasae P. II adiciendum est incoquendumque, et eo utendum. Iris quoque cum melle idem proficit. Item galbani P. II, murrae et fellis taurini, singulorum P. ==, vini quantum satis est ad murram diluendam.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme