Book 6
6
Et haec quidem in ipsis corporibus oriuntur. Extrinsecus vero interdum sic ictus oculum laedit, ut sanguis in eo suffundatur. Nihil commodius est, quam sanguine vel columbae, vel palumbi, vel hirundinis inungere. Neque id sine causa fit; quum horum acies extrinsecus laesa interposito tempore in antiquum statum redeat, celerrimeque hirundinis. Unde etiam locus fabulae factus est, per parentes id herba restituicf. Plin. XXV, 8, 50, quod per se sanescit. Eorum ergo sanguis nostros quoque oculos ab externo casu commodissime tuetur, hoc ordine, ut sit hirundinis optimus, deinde palumbi, minime efficax columbae, et illi ipsi, et nobis. Supra percussum vero oculum, ad inflammationem leniendam, non est alienum imponere etiam cataplasma. Sal ammoniacus,vel quilibet alius quam optimus teri debet, sic, ut ei paulatim oleum adjiciatur, done crassitudo strigmenti fiat; id deinde miscendum est cum hordeacea farina, quae ex mulso decocta sit. Facile autem, recognitis omnibus, quae medici prodiderunt, apparere cuilibet potest vix ullum ex iis, quae supra comprehensa sunt, oculi vitium esse, quod non simplicibus quoque, et promtispromptis rernediisremediis submoveri possit.