Book 6
7
Hactenus in oculis ea * * reperiuntur, in quibus medicamenta plurimum possint: ideoque ad aures transeundum est, quarum usum proximum a luminibus natura nobis dedit. Sed in his aliquanto maius periculum est: nam uitia oculorum intra ipsos nocent, aurium inflammationes doloresque interdum etiam ad dementiam mortemque praecipitant. Quo magis inter initia protinus succurrendum est, ne maiori periculo locus sit. —Ergo ubi primum dolorem aliquis sensit, abstinere et continere se debet; postero die, si uehementius malum est, caput tondere, idque irino unguento calido perunguere et operire. At magnus cum febre uigiliaque dolor exigit, ut sanguis quoque mittatur; si id aliquae causae prohibent, aluus soluenda est. Cataplasmata quoque calida subinde mutata proficiunt, siue feni Graeci siue lini siue alia farina ex mulso decocta et recte etiam subinde admouentur spongiae ex aqua calida expressae. Tum leuato dolore ceratum circumdari debet ex irino aut cyprino factum: in quibusdam tamen melius quod ex rosa est proficit. Si uehemens inflammatio somnum ex toto prohibet, adici cataplasmati debent papaueris cortices fricti atque contriti, sic ut ex his pars dimidia sit, eaque tum simul ex passo mixto decoquatur. In aurem uero infundere aliquod medicamentum oportet, quod semper ante tepefieri conuenit, commodissimeque per striglem instillatur. Vbi auris repleta est, super lana mollis addenda est, quae umorem intus contineat. Et haec quidem communia sunt medicamenta: uerum est et rosa et radicum harundinis sucus, et oleum, in quo lumbrici cocti sunt, et umor ex amaris nucibus aut ex nucleo mali Persici expressus. Conposita uero ad inflammationem doloremque leniendum haec fere sunt: castorei, papaueris lacrimae pares portiones conteruntur; deinde adicitur his passum. Vel papaueris lacrimae, croci, murrae par modus sic teritur, ut inuicem modo rosa modo passum instilletur. Vel id, quod amarum in Aegyptia faba est, conteritur rosa adiecta; quibus murrae quoque paulum a quibusdam miscetur uel papaueris lacrimae aut tus cum muliebri lacte uel amararum nucum cum rosa sucus. Vel castorei, murrae, papaueris lacrimae pares portiones cum passo. Vel croci P. #1108 #1109 #1110; murrae, aluminis scissilis, singulorum P. #1108 #1109; quibus dum teruntur paulatim miscentur passi cyathi tres, mellis minus cyatho, idque ex primis medicamentis est. Vel papaueris lacrimae ex aceto. Licet etiam compositione uti Themisonis, quae habet castorei, opopanacis, papaueris lacrimae, singulorum P. #1108 II; spumae Lyci P. #1108 IIII. Quae contrita passo excipiuntur, donec cerati crassitudinem habeant, atque ita reponuntur. Vbi usus requiritur, rursus id medicamentum adiecto passo specillo teritur. Illud perpetuum est, quotienscumque crassius medicamentum est quam ut in aurem instillari possit, adiciendum eum esse umorem, ex quo id componi debet, donec satis liquidum sit.