Book 6
6
Non multum ab hoc malo distat id, quod μυδρίασιν Graeci vocant. Pupilla funditur et dilatatur, aciesque ejus hebetescit, ac paene *. Difficillime genus id imbecillitatis eliditur. In utraque vero pugnandum est per eadem omnia, quae in caligine oculorum praecepta stntsunt (§32–34), paucis tantum mutatis: siquidem ad caput irino interdum acetum, interdum nitrum adjiciendum est; melle inungi satis est. Quidam in posteriore vitio calidis aquis usi relevatique: quidam sine ulla manifesta causa subito obcaecati sunt. Ex quibus nonnulli, quum aliquamdiu nihil vidissent, repentina profusione alvi lumen receperunt. Quo minus alienum videtur, et recenti re, et interposito tempore, medicarnentismedicamentis quoque moliri dejectiones, quae omnem noxiam materiam in inferiora depellant.
6
Praeter haec imbecillitas oculorum est, ex qua quidam interdiu satis, noctu nihil cernunt: quod in feminam bene respondentibus menstruis non cadit. Sed sic laborantes inungi oportet sanie jecinorisiocineris, maxime hircini, sin minus caprini, ubi id assum coquitur, excepta: atque edi quoque ipsum jecur debet. Licet tamen etiam iisdem medicamentis non inutiliter uti, quae vel cicatrices, vel aspritudinem extenuant. Quidam contrito semini portulacae mel adjiciunt eatenus, ne id ex specillo destillet, eoque inungunt. Exercitationibus, balneo, frictionibus, gargarizationibus iisdem his quoque utendum est.