Book 6
6
Et haec quidem in ipsis corporibus oriuntur. Extrinsecus uero interdum sic ictus oculum laedit, ut sanguis in eo suffundatur. —Nihil commodius est quam sanguine uel columbae uel palumbi uel hirundinis inunguere. Neque id sine causa fit, cum horum acies extrinsecus laesa interposito tempore in anticum statum redeat, celerrime hirundinis. Vnde etiam fabulae locus factus est, per parentes id herba restitui, quod per se sanescit. Eorumque ergo sanguis nostros quoque oculos ab externo casu commodissime tuetur, hoc ordine, ut sit hirundinis optimus, deinde palumbi, minime efficax columbae et illi ipsi et nobis. Supra percussum uero oculum ad inflammationem leniendam non est alienum inponere etiam cataplasma. Sal Hammoniacus uel quilibet alius quam optimus teri debet, sic ut ei paulatim oleum adiciatur, donec crassitudo strigmenti fiat. Id deinde miscendum est cum hordeacia farina, quae ex mulso decocta sit. Facile autem recognitis omnibus, quae medici prodiderunt, apparere cuilibet potest, uix ullum ex is, quae supra conprehensa sunt, oculi uitium esse, quod non simplicibus quoque et promptis remediis summoueri possit.