Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 6

6 Non multum ab hoc malo distat id, quod mydriasin Graeci uocant. Pupilla funditur et dilatatur, aciesque eius hebetescit ac paene * * .—Difficillime genus id inbecillitatis eliditur. In utraque parte uero id est et paralysi et mydriasi pugnandum est per eadem omnia, quae in caligine oculorum praecepta sunt, paucis tantum mutatis, siquidem ad caput irino interdum acetum, interdum nitrum adiciendum est, melle inungui satis est. Quidam in posteriore uitio calidis aquis usi releuatique: quidam sine ulla manifesta causa subito obcaecati sunt. Ex quibus nonnulli cum aliquamdiu nihil uidissent, repentina profusione alui lumen receperunt; quo minus alienum uidetur et recenti re et interposito tempore medicamentis quoque moliri deiectiones, quae omnem noxiam materiam in inferiora depellant.
6 Praeter haec inbecillitas oculorum est, ex qua quidem interdiu satis, noctu nihil cernunt; quod in feminam bene respondentibus menstruis non cadit.—Sed sic laborantes inungui oportet sanie iocineris maxime hirquini, si minus, caprini, ubi id assum coquitur, excepta; atque edi quoque ipsum iecur debet. Licet tamen etiam isdem medicamentis non inutiliter uti, quae uel cicatrices uel aspritudinem extenuant: quidam contrito semini portlacae mel adiciunt, eatenus ne id ex specillo destillet, eoque inungunt. Exercitationibus, balneo, frictionibus, gargarizationibus isdem his quoque utendum est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme