Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 6

6 Suffusio quoque, quam Graeci hypochysin nominant, interdum oculi potentiae, qua cernit, se opponit. Quod si inueterauit, manu curandum est. Inter initia nonnumquam certis obseruationibus discutietur. Sanguinem ex fronte uel naribus mittere, in temporibus uenas adurere, gargarizando pituitam euocare, subfumigare, oculos acribus medicamentis inunguere expedit. Victus optimus est, qui pituitam extenuat.
6 Ac ne resolutio quidem oculorum, quam paralysin Graeci nominant, alio uictus modo uel aliis medicamentis curanda est. Exposuisse tantum genus uitii satis est. Igitur interdum euenit, modo in altero oculo, modo in utroque, aut ex ictu aliquo aut ex morbo comitiali, aut ex distentione neruorum, qua uehementer ipse oculus concussus est, ut is neque quoquam intendi possit, neque omnino consistat, sed huc illucue sine ratione moueatur; ideoque ne conspectum quidem rerum praestat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme