Book 6
6
Non multum ab hoc malo distat id, quod mydriasin Graeci vocant. Pupilla funditur et dilatatur, aciesque eius hebetescit ac paene — Difficillime genus id inbecillitatis eliditur. In utraque parte vero id est et paralysi et mydriasi pugnandum est per eadem omnia, quae in caligine oculorum praecepta sunt (32-34), paucis tantum mutatis, siquidem ad caput irino interdum acetum, interdum nitrum adiciendum est, melle inungui satis est. Quidam in posteriore vitio calidis aquis usi relevatique: quidam sine ulla manifesta causa subito obcaecati sunt. Ex quibus nonnulli cum aliquamdiu nihil vidissent, repentina profusione alvi lumen receperunt; quo minus alienum videtur et recenti re et interposito tempore medicamentis quoque moliri deiectiones, quae omnem noxiam materiam in inferiora depellant.
6
Praeter haec inbecillitas oculorum est, ex qua quidem interdiu satis, noctu nihil cernunt; quod in feminam bene respondentibus menstruis non cadit.— Sed hic laborantes inungui oportet sanie iocineris maxime hirquini, si minus, caprini, ubi id assum coquitur, excepta; atque edi quoque ipsum iecur debet. Licet tamen etiam iisdem medicamentis non inutiliter uti, quae vel cicatrices vel aspritudinem extenuant: quidam contrito semini portulacae mel adiciunt, eatenus ne id ex specillo destillet, eoque inungunt. Exercitationibus, balneo, frictionibus, gargarizationibus isdem his quoque utendum est.