Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 6

6 Id quoque, quod Hieracis nominatur, ad aspritudinem potest. Habet myrrhae p. )-(. I. ammoniaci thymiamatis p. )-(. I. aeruginis rasae p. )-(. Iv. Ad idem idoneum est etiam id, quod Canopitae est, et id quod σμιλίον vocatur, et id quod pyxinum, et id quod σφαιρίον. Si composita medicamenta non adsunt, felle caprino, vel quam optimo melle satis commode aspritudo curatur.
6 Est etiam genus aridae lippitudinis: ξηροφθαλμίαν Graeci appellant. Neque tument, neque fluunt oculi, sed rubent tantum, et cum dolore quodam graves sunt, et noctu prae gravi pituita inhaerescunt: quantoque minor generis hujus impetus, tanto finis minus expeditus est. In hoc vitio multum ambulare, multum exerceri, lavari saepe, ibique desudare, multaque frictione uti necessarium est. Cibi neque ii qui implent, neque nimium acres, apti sunt, sed inter hos medii. Mane, ubi concoxisse manifestum est, non est alienum ex sinapi gargarizare; tum deinde caput atque os diutius defricare.
6 Collyrium vero aptissimum est, quod ῤινίον vocatur. Habet myrrhae p. )-(. z. papaveris lacrimae, acaciae succi, piperis, gummi, singulorum p. )-(. I. lapidis haematitis, lapidis phrygii, lycii, lapidis scissilis, singulorum p. )-(. II. aeris combusti p. )-(. IV. Ac pyxinum quoque eodem accommodatum est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme