Book 6
6
Si uero scabri oculi sunt, quod maxime in angulis esse consueuit, potest prodesse rinion, id quod supra positum est; potest militare: id, quod habet aeruginis rasae, piperis longi, papaueris lacrimae, singulorum P. #1108 II; piperis albi, cummis, singulorum P. #1108 IIII; cadmiae elotae, cerussae, singulorum P. #1108 XVI. Nullum tamen melius est quam Euelpidis, quod basilicon nominabat. Habet papaueris lacrimae, cerussae, lapidis Assii, singulorum P. #1108 II; cummis P. #1108 III; piperis albi P. #1108 IIII, croci P. #1108 VI; psorici P. #1108 XIII. Nulla autem per se materia est, quae psoricum nominetur, sed chalcitidis aliquid et cadmiae dimidio plus ex aceto simul conteruntur, idque in uas fictile additum et contectum ficulneis foliis sub terra reponitur, sublatumque post dies uiginti rursus teritur, et sic †appellatur. Verum in basilico quoque collyrio conuenit ad omnes affectus oculorum id esse idoneum, qui non lenibus medicamentis curantur. Vbi non sunt autem medicamenta composita, scabros angulos leuant et mel et uinum; succurritque et his et aridae lippitudini, si quis panem ex uino subactum super oculum inponit. Nam cum fere sit umor aliquis, qui modo ipsum oculum, modo angulos aut palpebras exasperat, sic et, si quid prodit umoris, extrahitur, et, si quid iuxta est, repellitur.