Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 6

6 Caligare vero oculi nonnumquam ex lippitudine, nonnumquam etiam sine hac propter senectutem inbecillitatemve aliam consuerunt. Si ex reliquis lippitudinis id vitium est, adiuvat collyrium, quod Asclepios nominatur, adiuvat id, quod ex croci magmate fit.
6 Proprie etiam ad id componitur, quod dia crocu vocant. Habet piperis P. I; croci Cilici, papaveris lacrimae, cerussae, singulorum P. II; psorici, cummis, singulorum P. IIII.
6 At si ext senectute aliave inbecillitate id est, recte inungui potest et melle quam optimo et cypro et oleo vetere. Commodissimum tamen est balsami partem unam et olei veteris aut cypri partes duas, mellis quam acerrimi partes tres miscere. Utilia huc quoque medicamenta sunt, quaeque ad caliginem proxime (32, 33) quaeque ad extenuandas cicatrices supra (25B) comprehensa sunt. Cuicumque vero oculi caligabunt, huic opus erit multa ambulatione atque exercitatione, frequenti balneo, ubi totum quidem corpus perfricandum est, praecipue tamen caput, et quidem irino, donec insudet velandumque postea nec detegendum antequam sudor et calor domi conquierint. Tum cibis utendum acribus et extenuantibus, interpositique aliquibus diebus ex sinapi gargarizandum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme