Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 6

6 Id quoque, quod Hieracis nominatur, ad aspritudinem potest. Habet murrae P. #1108 I; Hammoniaci thymiamatis P. #1108 II; aeruginis rasae P. #1108 IIII. Ad idem idoneum est etiam id, quod Canopitae est et, quod zmilion uocatur, et id, quod pyxinum et id, quod sphaerion. Si conposita medicamenta non adsunt, felle caprino uel quam optimo melle satis commode aspritudo curatur.
6 Est etiam genus aridae lippitudinis: xeropthalmian Graeci appellant. Neque tument neque fluunt oculi, sed rubent tamen et cum dolore quodam grauescunt et noctu praegraui pituita inhaerescunt; quantoque minor generis huius impetus, tanto finis minus expeditus est.—In hoc uitio multum ambulare, multum exerceri, lauari saepe, * * * ibique desudare, multaque frictione uti necessarium est. Cibi neque ii qui implent, neque nimium acres apti sunt, sed inter hos medi. Mane, ubi concoxisse manifestum est, non est alienum ex sinapi gargarizare, tum deinde caput atque os diutius defricare.
6 Collyrium uero aptissimum est, quod rinion uocatur. Habet murrae P. #1108 #1109; papaueris lacrimae, acaciae suci, piperis, cummis, singulorum P. #1108 I; lapidis haematitis, lapidis Phrygii, Lucii, lapidis scissilis, singulorum P. #1108 II; aeris combusti P. #1108 IIII. Ac pyxinum quoque eodem accommodatum est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme