Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 6

6 Factae vero ex ulceribus cicatrices duobus vitiis periclitantur; ne aut cavae, aut crassae sint. Si cavae sunt, potest eas implere id, quod σφαιρίον vocari dixi; vel id, quid nominatur. Habet papaveris lacrimae p.)-(. II. sagapeni, opopanacis, singulorum p. )-(. III. aeruginis p. )-(. IV. gummis p.)-(. VIII. piperis p. )-(. XII. cadmiae elotae, cerussae, singulorum p. )-(. XVI. At si crassae cicatrices sunt, extenuat vel σμιλίον, vel Canopitae collyrium: quod habet cinnamomi, acaciae, singulorum p. )-(. I. Cadmiae elotae, croci, myrrhae, papaveris lacrimae, gummis, singulorum p. )-(. II. piperis albi, turis, singuloramsingulorum p. )-(. II. aeris combusti p )-(. VIII. Vel Euelpidis pyxinum, quod ex his constat. salis fossilis p. )-(. IV. ammoniaci thymiamatis p. )-(. VIII. papaveris lacrimae p. )-(. XII. cerussae p. )-(. xv. piperis albi, croci siculi, singulorum p. )-(. XXXII. gummis p. )-(. XIII. cadmiae elotae p. )-(. VIII. Maxime tamen tollere cicatricem videtur id, quod habet gummis p. )-(. z. aeruginis p. )-(. I. crocomagmatis p. )-( IV.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme