Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 6

6 Est etiam genus inflammationis, in qua, si cui tument ac distenduntur cum dolore oculi, sanguinem ex fronte emitti necessarium est, multaque aqua calida caput atque oculos fouere; gargarizare ex lenticula uel fici cremore; inungui acribus medicamentis, quae supra conprehensa sunt, maximeque eo, quod sphaerion nominatur, quod lapidem haematitem habet. Atque alia quoque utilia sunt, quae ad extenuandam aspritudinem fiunt, de qua protinus dicam.
6 Haec autem inflammationem oculorum fere sequitur, interdum maior, interdum leuior. Nonnumquam etiam ex aspritudine lippitudo fit, ipsam deinde aspritudinem auget, fitque ea alias breuis, in aliis longa et quae uix umquam finiatur.—In hoc genere ualetudinis quidam crassas durasque palpebras et ficulneo folio et asperato specillo et interdum scalpello eradunt, uersasque cotidie medicamentis suffricant; quae neque nisi in magna uetustaque aspritudine neque saepe facienda sunt: nam melius eodem ratione uictus et idoneis medicamentis peruenitur. Ergo exercitationibus utemur et balneo frequentiore, multaque * oculorum aqua calida fouebimus; cibos autem sumemus acres et extenuantis, medicamentum id, quod Caesarianum uocatur. Habet atramenti sutori P. #1108 I #1110; misy P. #1108 I #1109; piperis albi P. #1108 #1109 #1109; papaueris lacrimae, cummis, singulorum P. #1108 II; cadmiae elotae P. #1108 IIII; stibis P. #1108 VI; satisque constat hoc collyrium aduersus omne genus oculorum ualetudinis idoneum esse, exceptis is, quae lenibus nutriuntur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme