Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 6

6 Liquidum quoque medicamentum ad idem componebat, in quo erant haec: aeruginis p. )-(. z. misy combusti, atramenti sutorii, cinnamomi, singulorum p. )-(. I. croci, nardi, papaveris lacrimae, singulorum p. )-(. I. z. myrrhae p. )-(. II. aeris combusti p. )-(. IIl. cineris ex odoribus p. )-(. IV. piperis grana XV. Haec ex vino austero teruntur; deinde cum passi tribus heminis decoquuntur, donedonec corpus unum sit: idque medicamentum vetustate efficacius fit.
6 Cava vero ulcera commodissime implent ex iis, quae supra posita sunt, σφαιρίον et id, quod φιλαλήθουσ (φιλάληθεσ) vocatur. Idem σφαιρίον vetustis ulceribus, et vix ad cicatricem venientibus optime succurrit.
6 Est etiam collyrium, quod quum ad plura valeat, plurimum tamen proficere in his ulceribus videtur: refertur ad Hermonem auctorem. Habet piperis longi p. )-(. I. z. albi p. )-(. —. cinnamomi, costi, singulorum p. )-(. I. Atramenti sutorii, nardi, casiae, castorei, singulorum p. )-(. II. gallae p. )-(. v. myrrhae, croci, turis, lycii, cerussae, singulorum p. )-(. VIII. papaveris lacrimae p. )-(. XII. aloes, aeris combusti, cadmiae, singulorum p. )-(. XVI. acaciae, stibis, gummis, singulorum p. )-(. XXV.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme