Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 6

6 Haec autem inflammationem oculorum fere sequi-tur, interdum maior, interdum levior. Nonnumquam etiam ex aspritudine lippitudo fit, ipsam deinde aspritudinem auget, fitque ea alias brevis, in aliis longa et quae vix umquam finiatur.— In hoc genere valetudinis quidam crassas durasque palpebras et diculneo folio et asperato specillo et interdum scalpello eradunt, versasque cotidie medicamentis suffricant; quae neque nisi in magna vetustaque aspritudine neque saepe facienda sunt: nam melius eodem ratione victus et idoneis medicamentis pervenitur. Ergo exercitationibus utemur et balneo frequentiore, multaque oculorum aqua calida fovebimus; cibos autem sumemus acres et extenuantis, medicamentum id, quod Caesarianum vocatur. Habet atramenti sutori P. I -; misy P. I =; piperis albi P. ==; papaveris lacrimae, cummis, singulorum P. II; cadmiae elotae P. IIII; stibis P. VI; satisque constat hoc collyrium adversus omne genus oculorum valetudinis idoneum esse, exceptis is, quae lenibus nutriuntur.
6 Id quoque, quod Hieracis nominatur, ad aspritudinem potest. Habet murrae P. I; Hammoniaci thymiamatis P. II; aeruginis rasae P. IIII. Ad idem idoneum est etiam id, quod Canopitae est et, quod zmilion vocatur, et id, quod pyxinum et id, quod sphaerion. Si conposita medicamenta non adsunt, felle caprino vel quam optimo melle satis commode aspritudo curatur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme