Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 6

6 Liquidum autem medicamentum ad idem componebat, in quo erant haec: aeruginis P. =; misy conbusti, atramenti sutori, cinnamomi, singulorum P. I; croci, nardi, papaveris lacrimae, singulorum P. I =; murrae P. II; aeris combusti P. III; cineris ex odoribus P. IIII; piperis grana XV. Haec ex vino austero teruntur, deinde cum passi tribus heminis decocuntur, donec corpus unum sit; idque medicamentum vetustate efficacius fit.
6 Cava vero ulcera commodissime implent ex iis, quae supra posita sunt, sphaerion et id, quod Philalethus vocatur. Idem sphaerion vetusti ulceribus et vix ad cicatrices venientibus optime succurrit.
6 Est etiam collyrium, quod, cum ad plura valeat, plurimum tamen proficere in ulceribus videtur. Refertur ad Hermonem auctorem. Habet piperis longi P. I =; albi P. I -; cinnamomi, costi, somno P. I; atramenti sutori, nardi, casiae, castorei, singulorum P. II; gallae P. V; murrae, croci, turis, Lyci, cerussae, singulorum P. VIII; papaveris lacrimae P. XII; aloes, aeris combusti, cadmiae, singulorum P. XVI; acaciae, stibis, cummis, singulorum P. XXV.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme