Book 6
6
Hactenus oculorum morbi * * * lenibus medicamentis nutriuntur. Genera deinde alia sunt, quae diuersam curationem desiderant, fereque ex inflammationibus nata, sed finitis quoque his manentia. Atque in primis in quibusdam perseuerat tenuis pituitae cursus; quibus aluus ab inferiore parte euocanda est, demendum aliquid ex cibo. Neque alienum est inlini frontem conpositione Andriae, quae habet cummis P. #1108 I; cerussae, stibis, singulorum P. #1108 II; spumae argenti coctae et elotae P. #1108 IIII. Sed ea spuma ex aqua pluuiatili coquitur, et arida haec medicamenta ex suco murti conteruntur. His inlita fronte cataplasma quoque superiniciendum est ex farina, quae frigida aqua coacta sit, cuique aut acaciae sucus aut cupressus adiecta sit. Cucurbitula quoque inciso uertice recte adcommodatur aut ex temporibus sanguis emittitur. Inungui uero eo debet, quod habet: squamae aeris, papaueris lacrimae, singulorum P. #1108 I; ceruini cornus conbusti et eloti, plumbi eloti, cummis, singulorum P. #1108 IIII; turis P. #1108 XII. Hoc collyrium, quia cornu habet, dia tu ceratos nominatur. Quotienscumque non adicio, quod genus umoris adiciendum sit, aquam intellegi uolo.