Book 6
6
Ad idem Euelpidis, quod memigmenon nominabat. In eo papaveris lacrimae et albi piperis singulae unciae sunt; cummis libra P.; aeris combusti P. IS. Inter has autem curationes post intermissiones aliqua prosunt balineum et vinum. Cumque omnibus lippientibus vitandi cibi qui extenuant, tum praecipue, quibus tenuis umor diu fertur. Quod si iam fastidium est eorum, quae pituitam crassiorem reddunt (sicut in hoc genere materiae maxime promptum est), confugiendum est ad ea, quae, quia ventrem, corpus quoque adstringunt.
6
At ulcera, si cum inflammatione finita non sunt, aut supercrescentia aut sordida aut cava aut certe vetera esse consuerunt. Ex his supercrescentia collyrio, quod memigmenon vocatur, optime reprimuntur: sordida purgantur et eodem et eo, quod zmilion nominatur. Habet aeruginis P. IIII; cummis tantundem; Hammoniaci, mini Sinopici, singulorum P. XVI; quae quidam ex aqua, quidam, quo vehementiora sint, ex aceto terunt.
6
Id quoque Euelpidis, quod pyrrona appellabat, huc utile est: croci P. I; papaveris lacrimae, cummis, singulorum P. II; aeris combusti et eloti, murrae, singulorum P. IIII; piperis albi P. VI. Sed ante leni, tum hoc inunguendum est.
6
Id quoque eiusdem, quod sphaerion nominabat, eodem valet: lapidis haematitis eloti P. I =; piperis grana sex; cadmiae elotae, murrae, papaveris lacrimae, singulorum P. II; croci P. IIII; cummis P. VIII. Quae cum vino Aminaeo conterantur.