Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 6

6 Solent etiam carbunculi ex inflammatione nasci, nonnumquam in ipsis oculis, nonnumquam in palpebris: et in his ipsis, modo ab interiore, modo ab exteriore parte. In hoc casu alvus ducenda est; cibus minuendus; lac potui dandum, ut acria, quae laeserunt, leniantur. Quod ad cataplasmata et medicamenta pertinet, iis utendum quae adversus nflammationesinflammationem proposita sunt: atque hic quoque Nilei collyrium optimum est. Si tamen carbunculus in exteriore palpebrae parte est, ad cataplasmata aptissimum est lini semen ex mulso coctum; aut, si id non est, tritici farina eodem modo cocta.
6 Pusulae quoque ex inflammatione interdum oriuntur. Quod si inter initia protinus incidit, magis etiam servanda sunt, quae de sanguine et quiete supra proposui: sin serius quam ut sanguis mitti possit, alvus tamen ducenda est: si id quoque aliqua res inhibet, utique victus ratio servanda est. Medicamentis autem hic quoque lenibus opus est, quale Nilei, quale Cleonis est.
6 Id quoque, quod Philaletles vocatur, huc aptum est. Myrrhae, papaveris lacrimae, singulorum p. )-(. I. plumbi eloti, terrae samiae, quae ἀστήρ vocatur, tragacanthae, singulorum p. )-(. IV. stibis cocti, amyli, singulorum p. )-(. VI. spodii eloti, cerussae elotae, singulorum p. )-(. viii. quae aqua pluviatili excipiuntur. Usus collyrii vel ex ovo, vel ex lacte est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme