Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 6

6 Ex pusulis ulcera interdum fiunt; ea recentia aeque lenibus medicamentis nutrienda sunt, et isdem fere, quae supra in pusulis posui.—Fit quoque proprie ad haec quod dia libanu uocatur. Habet aeris combusti et eloti, papaueris lacrimae frictae, singulorum P. #1108 I; spodi eloti, turis, stibis combusti et eloti, murrae, cummis, singulorum P. #1108 II.
6 Euenit etiam, ut oculi uel ambo uel singuli minores fiant quam esse naturaliter debeant; idque et acer pituitae cursus in lippitudine efficit et continuati fletus et ictus parum bene curati.—In his quoque isdem lenibus medicamentis ex muliebri lacte utendum est; cibis uero is, qui maxime corpus alere et inplere consuerunt; uitandaque omni modo causa, quae lacrimas excitet, curaque domesticorum; quorum etiam, si quid tale incidit, eius notitiae subtrahendum. Atque acria quoque medicamenta et acres cibi non alio magis nomine his nocent, quam quod lacrimas mouent.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme