Book 6
6
Id habet nardi indici, papaveris lacrimae, singulorum p. )-(. —. gummis p.)-(. I. croci p. )-(. II. foliorum rosae recentium p. )-(. IV. quae vel aqua pluviatili, vel vino levi, subaustero coguntur. Neque alienum est malicorium, vel sertulam campanam ex vino coquere, deinde conterere; aut murtam nigram cum rosae foliis miscere; aut hyoscyami folia cum ovi cocti vitello; aut farinam cum acaciae succo, vel passo, aut mulso: quibus si folia quoque papaveris adjiciuntur, aliquanto valentiora sunt. Horum aliquo praeparato, penicillo fovere oculos oportet ex aqua calida expresso, in qua ante vel murti vel rosae folia decocta sint: deinde ex illis aliquid imponi. Praeter haec ab occipitio, incisa cute, cucurbitula adhibenda est. Quod si per haec restitutus oculus in sedem suam non est, eodemque modo prolapsus permanet, scire oportet lumen esse amissum; deinde futurum, ut aut indurescat is, aut in pus vertatur. Si suppuratio se ostendit, ab eo angulo, qui tempori propior est, incidi oculus debet; ut, effuso pure, et inflammatio ac dolor finiatur, et intus tunicae residant, quo minus foeda postea facies sit: utendum deinde vel iisdem collyriis est ex lacte antaut ovo; vel croco, cui album ovi misceatur. At si induruit, et sic emortuus est, ne in pus verteretur, quatenus foede prominebit, excidendum erit sic, ut hamo summa tunica apprehendatur, infra id deinde scalpellus incidat: tum eadem medicamenta erunt conjicienda, donec omnis dolor finiatur. Iisdem medicamentis in eo quoque oculo utendum est, qui primum procidit, deinde per plura loca fissus est.