Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 6

6 Solent etiam carbunculi ex inflammatione nasci, nonnumquam in ipsis oculis, nonnumquam in palpebris, et in his ipsis modo ab interiore modo ab exteriore.—In hoc casu aluus ducenda est, cibus minuendus, lac potui dandum, ut acria quae laeserunt leniantur. Quod ad cataplasmata et medicamenta pertinet, is utendum, quae aduersum inflammationem proposita sunt. Atque hic quoque Nilei collyrium optimum est: si tamen carbunculus in exteriore palpebrae parte est, ad cataplasmata aptissimum est lini semen ex mulso coctum; aut si id non est, tritici farina eodem modo cocta.
6 Pusulae quoque ex inflammatione interdum oriuntur. Quod si inter initia protinus incidit, magis etiam seruanda sunt, quae de sanguine et quiete supra proposui: sin serius quam ut sanguis mitti possit, aluus tamen ducenda est; si id quoque aliqua res inhibet, utique uictus ratio seruanda est. Medicamentis autem huc quoque lenibus opus est, quale Nilei, quale Cleonis est.
6 Id quoque, quod Philalethus uocatur, huc aptum est: murrae, papaueris lacrimae, singulorum P. #1108 I; plumbi eloti, terrae Samiae, quae aster uocatur, tracanti, singulorum P. #1108 IIII; stibis cocti, amuli, singulorum P. #1108 VI; spodi eloti, cerussae elotae, singulorum P. #1108 VIII. Quae aqua pluuiatili excipiuntur. Vsus collyrii uel ex ouo uel ex lacte est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme