Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 6

6 Ex pusulis ulcera interdum fiunt; ea recentia aeque lenibus medicamentis nutrienda sunt, et iisdem fere, quae supra in pusulis posui (V.28, 15E).— Fit quoque proprie ad haec quod dia libanu vocatur. Habet aeris combusti et eloti, papaveris lacrimae frictae, singulorum P. I; spodi eloti, turis, stibis combusti et eloti, murrae, cummis, singulorum P. II.
6 Evenit etiam, ut oculi vel ambo vel singuli minores fiant quam esse naturaliter debeant; idque et acer pituitae cursus in lippitudine efficit et continuati fletus et ictus parum bene curati.— In his quoque iisdem lenibus medicamentis ex muliebri lacte utendum est; cibis vero is, qui maxime corpus alere et inplere consuerunt; vitandaque omni modo causa, quae lacrimas excitet, curaque domesticorum; quorum etiam, si quid tale incidit, eius notitiae subtrahendum. Atque acria quoque medicamenta et acres cibi non alio magis nomine his nocent, quam quod lacrimas movent.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme