Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 5

28 Vitiligo quoque, quamvis per se nullum periculum adfert, tamen et foeda est, et ex malo corporis habitu fit. Ejus tres species sunt. — vocatur, ubi color albus est, fere subasper et non continuus, ut quaedam quasi guttae dispersae esse videantur: interdum etiam latius, et cum quibusdam intermissionibus serpit.— μέλασ colore ab hoc differt, quia niger est, et umbrae similis: cetera eadem sunt. — λεύχη habet quiddam simile alpho, sed magis albida est, et altius descendit; in eaque albi pili sunt, et lanugini similes. Omnia haec serpunt: sed in aliis celerius, in aliis tardius alphos et melas in quibusdam variis temporibus et oriuntur et desinunt: leuce, quem occupavit, non facile dimittit. Priora curationem non difficillimam recipiunt: ultimum vix umquam sanescit; ac, si quid ei vitio demtum est, tamen non ex toto sanus color redditur. Utrum autem aliquod horum sanabile sit, an non sit, experimento facile colligitur. Incidi enim cutis debet, aut acu pungi: si sanguis exit, quod fere fit in duobus prioribus, remedio locus est; si humor albidus, sanari non potest. Itaque ab hoc quidem abstinendum est. Super id vero quod curationem recipit, imponenda lenticula mixta cum sulphure et ture, sic, ut ea contrita ex aceto sint. Aliud ad idem, quod ad Irenaeum auctorem refertur. Alcyoniumalcyoneum, nitrum, cuminum, fici folia arida paribus portionibus contunduntur, adjecto aceto. His in sole vitiligo perungitur; deinde non ita multo post, ne nimis crodaturerodatur, eluitur. Proprie quidam, Myrone auctorecf. § 18, eos, quos alphos vocari dixi, hoc medicamento perungunt: sulphuris p. )-(. z. aluminis scissilis p. )-(. z. nitri p. )-(. zz. myrti aridae contritae acetabulum miscent; deinde in balneo super vitiliginem inspergunt farinam ex faba, tum haec inducunt. li vero, quos melanas vocari dixi, curantur, quum simul contrita sunt alcyonium, tus, hordeum, faba. eaque sine oleo in balneo ante sudorem insperguntur; tum genus id vitiliginis defricatur.
← Previous 84 / 84

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme