Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 5

28 Inpetiginis uero species sunt quattuor. Minime mala est, quae similitudinem scabie repraesentat: nam et rubet et durior est et exulcerata est et roditur. Distat autem ab ea, quod magis exulcerata est et uaris similis pusulas habet; uidenturque esse in ea quasi bullulae quaedam, ex quibus interposito tempore squamulae resoluuntur; certioribusque hoc temporibus reuertitur. Alterum genus peius est, simile papulae fere, sed asperius rubicundiusque; figuras uarias habet; squamulae ex summa cute discedunt; rosio maior est; celerius et latius procedit certioribusque etiamnum quam prior temporibus et fit et desinit: rubrica cognominatur. Tertia etiannum deterior est: nam et crassior est et durior et magis tumet; in summa cute finditur et uehementius roditur. Ipsa quoque squamosa sed nigra; proceditque et late nec tarde; et minus errat in temporibus, quibus aut oritur aut desinit neque ex toto tollitur: nigrae cognomen est. Quartum genus est, quod curationem omnino non recipit, distans colore: nam subalbidum est et recenti cicatrici simile; squamulasque habet pallidas, quasdam subalbidas, quasdam lenticulae similes, quibus demptis nonnumquam profluit sanguis. Alioqui uero umor eius albidus est, cutis dura atque fissa est; proceditque latius. Haec uero omnia genera maxime oriuntur in pedibus et manibus; atque ungues quoque infestant. Medicamentum non aliud ualentius est quam quod ad scabiem quoque pertinere sub auctore Protarcho retuli. Sarapion autem nitri P. #1114 II, sulpuris P. #1114 IIII excipiebat resina copiosa, eaque utebatur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme