Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 5

28 Papularum vero duo genera sunt. Alterum, in quo per minimas pusulas cutis exasperatur, et rubet, leviterque roditur; medium habet pauxillo laevius; tarde serpit: idque vitium maxime rotundum incipit, eademque ratione in orbem procedit. Altera autem est, quam ἀγρίαν Graeci appellant: in qua similiter quidem, sed magis cutis exasperatur exulceraturque, ac vehementius et roditur, et rubet, et interdum etiam pilos remittit. Quae minus rotunda est, difficilius sanescit: nisi sublata est, in impetiginem vertitur. Sed levis papula etiam, si jejuna saliva quotidie defricatur, sanescit: major, commodissime murali herba tollitur, si super eadem trita est. Ut vero ad composita medicamenta veniamus, idem illud Protarchi18, 19 tanto valentius in his est, quanto minus in his vitii est. Alterum ad idem Myroniscf. §19: nitri rubri, turis, singulorum p. )-(. I. cantharidum purgatarum p. )-(. II. sulphuris ignem non experti tantumdem, resinae terebinthinae liquidae p. )-(. XX. farinae lolii sext. I. githgitti cyathos tres, picis crudae sext. I.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme