Book 5
28
Impetiginis vero species sunt quatuor. Minime mala est quae similitudine scabiem repraesentat: nam et rubet, et durior est, et exulcerata est, et rodit. Distat autem ab ea, quod magis exulcerata est, et varis similes pusulas habet; videnturque esse in ea quasi bullulae quaedam, ex quibus interposito tempore squamulae resolvuntur; certioribusque haec temporibus revertitur. Alterum genus pejus est, simile papulae fere, sed asperius rubicundiusque, figuras varias habens: squamulae ex summa cute discedunt, rosio major est, celerius et latius procedit, certioribusque etiamnum, quam prior, temporibus et fit, et desinit. Rubrarubrica cognominatur. Tertia etiamnum deterior est: nam et crassior est, et durior, et magis tumet; in summa cute finditur, et vehementius rodit; ipsa quoque squamosa, sed nigra; proceditque et late, nec tarde; et minus errat in temporibus, quibus aut oritur, aut desinit; neque ex toto tollitur. Nigrae cognomen est. Quartum genus est, quod curationem omnino non recipit, distans colore: nam subalbidum est, et recenti cicatrici simile; squamulasque habet pallidas, quasdam subalbidas, quasdam lenticulae similes; quibus demtis nonnumquam profluit sanguis. Alioquin vero humor ejus albidus est, cutis dura atque fissa est; proceditque latius. Haec vero omnia genera maxime oriuntur in pedibus et manibus; atque ungues quoque infestant. Medicamentum non aliud valentius est, quam quod ad scabiem quoque pertinere sub auctore Protarcho retuli18, 18. Serapion autem, nitri p. )-(. II. sulphuris p. )-(. IV. excipiebat resina copiosa, eoque utebatur.