Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 5

28 Scabies vero est durior cutiscf. Paul. Aeg.IV, 2, rubicunda; ex qua pusulae oriuntur, quaedam humidiores, quaedam sicciores. Exit ex quibusdam sanies, fitque ex his continuata exulceratio pruriens, serpitque in quibusdam cito. Atque in aliis quidem ex toto desinit, in aliis vero certo tempore anni revertitur. Quo asperior est, quoque prurit magis, eo difficilius tollitur. Itaque eam, quae talis est, ἀγρίαν Graeci appellant. In hac quoque victus ratio eadem, quae supra, necessaria est. Medicamentum autem ad incipientem hanc idoneum est quod fit ex spodii, croci, aeruginis, singulorum p. )-(. z. piperis albi, omphacii, singulorum p. )-(. I. cadmiae p. )-(. VIII. At ubi jam exulceratio est, id, quod fit ex sulphuris p. )-(. I. cerae p. )-(. IV. picis liquidae hemina, olei sextariis duobus: quae simul incoquuntur, dum crassitudo mellis fiat. Est etiam, quod ad Protarchum auctorem refertur (18, 18). Habet farinae lupinorum sextarium, nitri cyathos quatuor, picis liquidae heminam, resinae humidae selibram, aceti cyathos tres. Crocum quoque, lycium, aerugo, myrrha, cinis, aequis portionibus recte miscentur, et ex passo coguntur: idque omnem pituitam utique sustinet (id est reprimit). Ac si nihil aliud est, amurca ad tertiam partem decocta, vel sulphur pici liquidae mixtum, sicut in pecoribus proposuividel. in libris De agricultura, hominibus quoque scabie laborantibus opitulantur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme