Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 5

28 At pusulae maxime vernis temporibus oriuntur. Earum plura genera sunt. Nam modo circa totum corpus partemve aspritudo quaedam fit, similis iis pusulis, quae ex urtica, vel ex sudore nascuntur: ἐξανθήματα Graeci vocant. Eaeque modo rubent, modo colorem cutis non excedunt. Nonnumquam plures, similes varis oriuntur; nonnumquam majores, lividae, aut pallidae, aut nigrae, aut aliter naturali colore mutato: subestque iis humor; ubi eae ruptae sunt, infra quasi exulcerata caro apparet; φλύχταιναι graece nominantur. Fiunt vel ex frigore, vel ex igni, vel ex medicamentis. — φλυζάχιον autem paulo durior pnsulapusula est, subalbida, acuta; ex qua ipsa quod exprimitur humidum est. Ex pusulis vero nonnumquam etiam ulcuscula fiunt aut aridiora, aut humidiora; et modo tantum cum prurigine, modo etiam cum inflammation ac dolore; exitque aut pus, aut sanies, aut utrumque. Maximeque id evenit in aetate puerili; raro in medio corpore; saepe in eminentibus partibus. Pessima pusula est, quae ἐπινυχτίσ vocaturcf. Hipp. De aëre, aq. et loc. 3, et in mea edit. p. 372. Ea colore vel sublivida, vel nigra, vel alba esse consuevit: circa hanc autem vehemens inflammatio est; et quum adaperta est, reperitur intus exulceratio mucosa, colore humori suo similis. Dolor ex ea supra magnitudinem ejus est: neque enim ea faba major est. Atque haec quoque oritur in eminentibus partibus, et fere noctu; unde nomen quoque a Graecis ei impositum est. In omnium vero pusularum curatione primum est, multum ambulare atque exerceri; si quid ista prohibet, gestari: secundum est, cibum minuere; abstinere ab omnibus acribus et extenuantibus: eademque nutrices facere oportet, si lactens puer ita affectus est. Praeter haec is qui jam robustus est, si pusulae minutae sunt, desudare in balneo debet; simulque super eas nitrum inspergere, oleoque vinum miscere, et sic ungi; tum descendere in solium. Si nihil sic proficitur, aut si majus pusularum genus occupavit, imponenda lenticula est; detractaque summa pellicula, ad medicamenta lenia transeundum. Epinyctis post lenticulam recte herba quoque sanguinali, vel viridi coriandro curatur. Ulcera ex pusulis facta tollit spuma argenti cum semine foeni graeci mixta, sic, ut his invicem rosa atque intubi succus adjiciatur, dum mellis crassitudo ei fiat. Proprie ad eas pusulas, quae infantes male habent, lapidis, quem pyriten vocant, p.)-(. VIII. cum quinquaginta amaris nucibus miscetur, adjiciunturque olei cyathi tres. Sed prius ungi ex cerussa pusulae debent, tum hoc illini.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme