Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 5

18 18 His cognitis, primum malagmata subiciam, quae fere non sunt refrigerandi sed calfaciendi causa reperta. Est tamen, quod refrigerare possit, ad calidas podagras aptum, Habet gallae et immaturae et alterius, coriandri seminis, cicutae, lacrimae aridae, cummis, singulorum plenum acetabulum; cerati eloti, quod πεπλυμένον Graeci vocant, selibram.
18 Reliqua fere calefaciunt. Sed quaedam digerunt materiam, quaedam extrahunt, quae ἐπισπαστικά vocantur; pleraque certis magis partibus membrorum adcommodata sunt.
18 Si materia extrahenda est, ut in hydropico, in lateris dolore, in incipiente abscessu, in suppurationeque mediocri, aptum est id, quod habet resinae aridae, nitri, Hammoniaci, galbani, singulorum pondo; cerae pondo. Aut in quo haec sunt: aeruginis rasae, turis, singulorum P. II; Hammoniaci salis P. VI; squamae aeris, cerae, singulorum P. VIII; resinae aridae P. XII; aceti cyathus. Idem praestat cumini farina cum struthio et melle.
18 Si iecur dolet, id in quo est balsami lacrimae P. XII; costi, cinnamomi, casiae corticis, murrae, croci, iunci rotundi, balsami seminis, iridis Illyricae, cardamomi, amomi, nardi, singulorum P. XVI. Quibus adicitur nardum unguentum, donec cerati crassitudo sit. Et huius quidem recentis usus est: si vero servandum est, resinae terebenthinae P. XVI, cerae P. X ex vino leni contunduntur, tum eo miscentur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme