Book 5
28
Sunt vero quaedam verrucis similia; quorum diversa nomina, ut vitia sunt. Graeci vocant, ubi sub cute coit aliquid durius, et interdum paulo asperius, coloris ejusdem; supra latius, ad cutem tenue: idque modicum est, quia raro fabae magnitudinem excedit. Vix unum tantum eodem tempore nascitur; sed fere plura, maximeque in pueris: eaque nonnumquam subito desinunt, nonnumnquamnonnumquam mediocrem inflammationem excitant; sub qua etiam in pus convertuntur. — At θύμιον nominatur, quod super corpus quasi verrucula eminet, ad cutem latius, supra tenue, subdarum, et in summo perasperum: idque summum coloredcolorem floris thymi repraesentat, unde ei nomen est; ibique facile finditur, et cruentatur; nonnumquam aliquantum sangunissanguinis fundit: fereque citra magnitudinem fabae aegyptiae est, raro majus, interdum perexiguum. Modo autem unum, modo plura nascuntur vel in palmis, vel in inferioribus pedum partibus: pessima tamen in obscoenis sunt; maximeque ibi sanguinem fundunt.— μυρμήχια autem vocantur humiliora thymio durioraque: quae radices altius exigunt, majoremnque dolorem movent; infra lata, supra autem tenuia; minus sanguinis mittunt; magnitudine vix umquam lupini modum excedunt. Nascuntur ea quoque aut in palmis, aut in inferioribus partibus pedum. — Clavus aufem nonnumquam quidem etiam alibi, sed in pedibus tamen maxime nascitur, praecipue ex contuso; quamvis interdum aliter: doloremque, etiamsi non alias, tamen ingredienti movet. Ex his acrochordon et thymium saepe etiam per se finiuntur; et quo minora sunt, eo magis: myrmecia et clavi sine curatione vix umquam desinunt. Acrochordon, si excisa est, nullam radiculam relinquit, ideoque ne renascitur quidem; thymio clavoque excisis, subter rotunda radicula nascitur, quae penitus descendit ad carnem; eaque relicta idem rursus exigit: myrmecia latissimis radicibus inhaerent; ideoque ne excidi quidem sine magna exulceratione possunt. Clavum subinde radere commodissimum est: nam sine ellaulla vi sic mollescit; ac, si sanguinis quoque aliquid emissum est, saepe emoritur. Tollitur etiam, si quis eum circumpurgat, deinde imponit resinam, cui miscuit pulveris paulum, quem ex lapide molari contrito fecit. Cetera vero genera medicamentis adurenda sunt: aliisque id, quod ex faece vini; myrmeciis id, quod ex alumine et sandaracha fit, aptissimum est. Sed ea, quae circa sunt, foliis contegi debent, ne ipsa quoque exulcerentur: deinde postea lenticula imponi. Tollit thymium etiam ficus in aqua cocta.