Book 5
28
Est etiam ulceris genus, quod a faui similitudine ΚΗΡΙΟΝ a Graecis nominatur, idque duas species habet. Alterum est subalbidum, furunculo simile, sed maius et cum dolore maiore. Quod ubi maturescit, habet foramina, per quae fertur umor glutinosus et purulentus; neque tamen ad iustam maturitatem peruenit. Si diuisum est, multo plus intus corrupti quam in furunculo apparet altiusque descendit. Raro fit nisi in scapulis. Alterum * * * est minus super corpus eminens, durum, latum, subuiride, subpallidum, magis exulceratum: siquidem ad singulorum pilorum radices foramina sunt, per quae fertur umor glutinosus, subpallidus, crassitudinem mellis aut uisci referens, interdum olei. Si inciditur, uiridis intus caro apparet. Dolor autem et inflammatio ingens est, adeo ut acutam quoque febrem mouere consuerint.—Super id, quod minus crebris foraminibus exasperatum est, recte inponitur et ficus arida et lini semen in mulso coctum et emplastra ac malagmata materiam educentia, aut quae proprie huc pertinentia supra posui. Super alterum et eadem medicamenta, et farina ex mulso cocta, sic ut ei dimidium resinae terebenthinae misceatur; et ficus in mulso decocta, cui paulum hysopi contriti sit adiectum; et uuae taminiae pars quarta fico adiecta. Quod si parum in utrolibet genere medicamenta proficiunt, totum ulcus usque ad sanam carnem excidi oportebit. Vlcere ablato super plagam medicamenta danda sunt, primum quae pus citent, deinde quae purgent, tum quae impleant.