Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 5

28 Est etiam ulceris genus, quod a favi similitudine χηρίον a Graecis nominatur: idque duas species habet. Alterum est subalbidum, furunculo simile; sed majus, et cum dolore majore: quod ubi maturescit, habet foramina, per quae fertur humor glutinosus et purulentus; neque tamen ad justam maturitatem pervenit. Si divisum est, multo plus intus corrupti, quam in furunculo, apparet, altiusque descendit. Raro fit in capillis. Alterum est minus, super corpus eminens, durum, latum, subviride, subpallidum, magis exulceratum: siquidem ad singulorum pilorum radices foramina sunt, per quae fertur humor glutinosus, subpallidus, crassitudinem mellis, aut visci referens, interdum olei: si inciditur, viridis intus caro apparet. Dolor autem et inflammatio ingens est, adeo ut acutam quoque febrem movere consuerint. Super id, quod minus crebris foraminibus exasperatum est, recte imponitur et ficus arida, et lini semen in mulso coctum, et emplastra ac malagmata materiam educentia, aut quae proprie huc pertinentia supra posui. Super alterum et eadem medicamenta, et farina ex mulso cocta, sic, ut ei dimidium resinae terebinthinae misceatur; et ficus in mulso decocta, cui paulum hyssopi contriti sit adjectum; et uvae taminiae pars quarta. Quod si parum in utrolibet genere medicamenta proficiunt, totum ulcus usque ad sanam carnem excidi oportebit. Ulcere ablato, super plagam medicamenta danda sunt, primum, quae pus citent; deinde, quae purgent; turntum, quae impleant.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme