Book 5
28
Nonnunquam autem et ex eiusmodi abscessibus et ex aliis ulcerum generibus fistulae oriuntur. Id nomen est ulceri alto, angusto, calloso. Fit in omni fere parte corporis, habetque quaedam in singulis locis propria. Prius de communibus dicam. Genera igitur plura fistularum sunt, siquidem aliae breues sunt, aliae altius penetrant; aliae rectae intus feruntur, aliae multoque plures transuersae; aliae simplices sunt, aliae duplices triplicesue ab uno ore intus orsae quae fiunt; aut etiam in plures sinus diuiduntur; aliae rectae, aliae flexae et tortuosae sunt. Aliae intra carnem desinunt, aliae ad ossa aut cartilaginem penetrant aut, ubi neutrum horum subest, ad interiora perueniunt; aliae deinde facile, aliae cum difficultate curantur; atque etiam quaedam insanabiles reperiuntur.—Expedita curatio in fistula simplici recenti intra carnem, adiuuatque ipsum corpus, si iuuenile, si firmum est: inimica contraria his sunt; itemque si fistula os uel cartilaginem uel neruum uel musculos laesit; si articulum occupauit; si uel ad uessicam uel ad pulmonem uel ad uuluam uel ad grandes uenas arteriasue uel ad inania, ut guttur, stomachum, thoracem, penetrauit. Ad intestina quoque eam tendere semper periculosum, saepe pestiferum est. Quibus multum mali accedit, si corpus uel aegrum uel senile uel mali habitus est. Ante omnia autem demitti specillum in fistulam conuenit, ut quo tendat et quam alte perueniat, scire possimus, simul etiam protinus umida an siccior sit; quod extracto specillo patet. Si uero os in uicino est, id quoque disci potest, iam necne eo fistula peruenerit; * * penetrauit, quatenus nocuerit. Nam si molle est, quod ultimo specillo contingitur, intra carnem adhuc uitium est: si magis id renititur, ad os uentum est. Ibi deinde si labitur specillum, nondum caries est: si non labitur, sed aequali innititur, caries quidem, uerum adhuc leuis est: si inaequale quoque et asperum subest, uehementius os exessum est. At cartilago ubi subsit, ipsa sedes docet peruentumque esse ad eam ex renisu patet. Et ex his quidem colliguntur fistularum sedes, spatia, noxae: simplices uero eae sint, an in plures partes diducantur, cognosci potest ex modo puris; cuius si plus fertur quam quod simplici spatio conuenit, plures sinus esse manifestum est; cumque fere iuxta sint caro et neruos et aliqua neruosa, quales fere tunicae membranaeque sunt, genus quoque puris docebit, num plures sinus intus diuersa corporis genera perroserint. Siquidem in carne pus leue, album, copiosius fertur; at ex neruoso loco coloris quidem eiusdem, sed tenuius et minus; ex neruo pingue et oleo non dissimile. Denique etiam corporis inclinatio docet, num in plures partes fistulae penetrarint, quia saepe cum quis aliter decubuit aliterue membrum conlocauit, pus ferri quod iam desierat iterum incipit; testaturque non solum alium sinum esse ex quo descendat, sed etiam in aliam corporis partem eum tendere. Sed si et in carne et recens et simplex est, ac neque rugosa neque caua sede neque in articulo, sed in eo membro, quod per se inmobile non nisi cum toto corpore mouetur, satis proficiet emplastrum, quod recentibus uulneribus inponitur, dum habeat uel sale uel alumen uel squamam aeris uel aeruginem uel ex metallicis aliquid; exque eo collyrium fieri debet altera parte tenuius, altera parte paulo plenius; idque ea parte, qua tenuius est, antecedente demitti oportet in fistulam, donec purus sanguis se ostendat. Quae in omnibus collyris fistularum perpetua sint. Idem deinde emplastrum in linteolo superinponendum, supraque inicienda spongia est in acetum ante demissa; soluique quinto die satis est. Genusque uictus adhibendum est, quo carnem ali docui. Ac si longius a praecordis fistula est, ex interuallo ieiunum radiculas esse, deinde uomere necessarium est. Vetustate callosa fit fistula. Callus autem neminem fallit, quia durus est et aut albus aut pallidus. Sed tum ualidioribus medicamentis opus est; quale est, quod habet: papaueris lacrimae P. #1108 I; cummis P. #1108 III #1109; cadmiae P. #1108 IIII; atramenti sutori P. #1108 VIII; ex quibus aqua coactis collyrium fit. Aut in quo sunt: gallae P. #1108 #1109 #1110; aeruginis, sandaracae, aluminis Aegypti, singulorum P. #1114 I; atramenti sutori conbusti P. #1114 II. Aut quod constat ex chalcitide et saxo calcis, quibus auripigmenti dimidio minus quam in singulis prioribus est adicitur; eaque melle cocto excipiuntur. Expeditissimum autem est ex praecepto Megetis aeruginis rasae P. #1108 II conterere, deinde Hammoniaci thymiamatis P. #1114 I aceto liquare, eoque infuso aeruginem cogere; idque ex primis medicamentis est. Sed ut haec maximi effectus sunt, sic, cui ista non adsunt, facile tamen est callum quibuslibet adurentibus medicamentis erodere: satisque est uel papyrum intortum uel aliquid ex penicillo in modum collyri adstrictum eo inlini. Scilla quoque cocta et mixta cum calce callum exest. Si quando uero longior sed transuersa fistula est, demisso specillo contra principium huius incidi commodissimum est, et collyrium utrinque demitti. At si duplicem esse fistulam aut multiplicem existimamus, sic tamen ut breuis intraque carnem sit, collyrio uti non debemus, quod unam partem curet, reliquas omittat; sed eadem medicamenta arida in calamum scriptorium coicienda sunt, isque ori fistulae aptandus, inspirandumque, ut ea medicamenta intus conpellantur: aut eadem ex uino liquanda, uel, si sordidior fistula est, ex mulso, si callosior, ex aceto sunt idque intus infundendum. Quicquid inditum est, superponenda sunt, quae refrigerent et reprimant: nam fere quae circa fistulam sunt, habent aliquid inflammationis. Neque alienum est, ubi qui soluerit, antequam rursus alia medicamenta coiciat, per oricularium clysterem fistulam eluere; si plus puris fertur, uino; si callus durior est, aceto; si iam purgatur, mulso uel aqua, in qua eruum coctum sit, sic ut huic quoque mellis paulum adiciatur. Fere uero fit, ut ea tunica, quae inter foramen et integram carnem est, uicta medicamentis tota exeat, infraque ulcus purum sit; quod ubi contigit, imponenda glutinantia sunt, praecipueque spongia melle cocto inlita. Neque ignoro multis placuisse linamentum in modum collyri compositum tinctum melle demitti; sed celerius id glutinat quam impletur. Neque uerendum est, ne purum corpus puro corpori iunctum non coeat: adiectis quoque medicamentis ad id efficacibus * * * cum saepe exulceratio digitorum, nisi magna cura prospeximus, sanescendo in unum eos iungat.