Book 5
28
Nonnumquam autem ex ejusmodi abscessibus, et ex aliis ulcerum generibus fistulae oriuntur. Id nomen est ulceri alto, angusto, calloso. Fit in omni fere parte corporis; habetque quaedam in singulis locis propria. Prius de communibus dicam. Genera igitur fistularum plura sunt: siquidem aliae breves sunt, aliae altius penetrant; aliae recte intus feruntur, aliae multoque plures transversae; aliae simplices sunt, aliae duplices triplicesve, ab uno ore orsae, aut etiam in plures sinus dividuntur: aliae rectae, aliae flexae, et tortuosae sunt; aliae intra carnem desinunt, aliae ad ossa aut cartilaginem penetrant, aut, ubi neutrum horum subest, ad interiora perveniunt; aliae deinde facile, aliae cum difficultate curantur, atque etiam quaedam insanabiles reperinnturreperiuntur. Expedita curatio est in fistula simplici recenti, intra canem: adjuvatque ipsam corpus, si juvenile, si firmum est. Inimica contraria his sunt: itemque, si fistula os, vel cartilaginem, vel nervum, vel musculum laesit; si articulum occupavit; si vel ad vesicam, vel ad pulmonem, vel ad vulvam, vel ad grandes venas arteriasve, vel ad inania, ut guttur, stomachum, thoracem penetravit. Ad intestina quoque eam tendere, semper periculosum, saepe pestiferum est. Quibus multum mali accedit, si corpus vel aegrum, vel senile, vel mali habitus est. Ante omnia autem demitti specillum in fistulam convenit, ut quo tendat, et quam alte perveniat, scire possimus; simul etiam protinus humida, an siccior sit: quod extracto specillo patet. Si vero os in vicino est, id quoque disci potest si jam nec ne eo fistula penetraverit, et quatenus nocuerit; nam si molle est quod ultimo specillo contingitur, intra carnem adhuc vitium est: si magis id renititur, ad os ventum est. Ibi deinde si labitur specillum, nondum caries est: si non labitur, sed aequali innititur, caries quidem, verum adhuc levis est: si inaequale quoque et asperum subest, vehementius os exesum est. At cartilago ubi subsit, ipsa sedes docet; perventumque esse ad eam ex renisu patet. Et ex his quidem colliguntur fistularum sedes, spatia, noxae. Simplices vero eae sint, an in plures partes diducantur, cognosci potest ex modo puris; cujus si plus fertur, quam quod simplici spatio convenit, plures sinus esse manifestum est. Quumque fere juxta sint caro, et nervus, et aliqua nervosa, quales fere tunicae membranaeque sunt, genus quoque puris docebit, num plures sinus intus diversa corporis genera perroserint. Siquidem ex carne pus laeve, album, copiosius fertur: at ex nervoso loco, coloris quidem ejusdem, sed tenuius: ex nervo, pingue et oleo non dissimile. Denique etiam corporis inclinatio docet, num in plures partes fistulae penetrarint; quia saepe, quum quis aliter decubuit, aliterque membrum collocavit, pus ferri, quod jam desierat, iterum incipit; testaturque, non solum alium sinum esse, ex quo descendat, sed etiam in aliam corporis partem eum tendere. Sed si et in carne et recens et simplex est, ac neque rugosa neque cava sede, neque in articulo, sed in eo membro, quod per se immobile, non nisi cum toto corpore movetur; satis proficiet emplastrum, quod recentibus vulneribus imponitur, dum habeat vel salemsale, vel alumen, vel squamam aeris, vel aeruginem, vel ex metallicis aliquid: exque eo collyrium fieri debet altera parte tenuius, altera paulo plenius, idque ea parte, qua tenuius est, antecedente demitti oportet in fistulam, donec purus sanguis se ostendat: quae in omnibus fistularum collyriis perpetua sunt. Idem deinde emplastrum in linteolo superimponendum, supraque injicienda spongia est in acetum ante demissa: solvique quinto die satis est. Genusque victus adhibendum est, quo carnem ali docui. Ac si longius a praecordiis fistula est, ex intervallo jejunum radiculas esse, deinde vomere, necessarium est. Vetustate callosa fit fistula. Callus autem neminem fallit, quia durus est, et aut albus, aut pallidus. Sed tum validioribus medicamentis opus est: quale est, quod habet papaveris lacrimae p. )-(. I. gummis p.)-(. III. z. cadmiae p. )-(. IV. atramenti sutorii p. )-(. VIII. ex quibus aqua coactis collyrium fit: aut in quo sunt gallae p. )-(. z. aeruginis, sandarachae, aluminis aegyptiiAegypti, singulorum p. )-(. I. atramenti sutorii combusti p. )-(. II. aut quod constat ex chalcitide, et saxo calcis; quibus auripigmenti dimidio minus, quam in singulis prioribus est, adjicitur, eaque melle cocto excipiuntur. Expeditissimum autem est ex praecepto Megetis, aeruginis rasae p. )-(. II. conterere, deinde ammoniaci thymiamatis p. )-(. II. aceto liquare, eoque infuso aeruginem cogere: idque ex primis medicamentis est. Sed ut haec maximi effectus sunt, si cui ista non adsunt, facile tamen est callum quibuslibet adurentibus medicamentis erodere: satisque est vel papyrum intortum, vel aliquid ex penicillo in modum collyrii adstrictum eo illinere. Scilla quoque cocta et mixta cum calce, callum exest. Si quando vero longior et transversa fistula est, demisso specillo, contra principium hujus incidi commodissimum est, et collyrium utrimque demitti. At si duplicem esse fistulam aut multiplicem existimamus, sic tamen, ut brevis, intraque carnem sit, collyrio uti non debemus quod unam partem curet, reliquas omittat; sed eadem medicamenta arida in calamum scriptorium conjicienda sunt, isque ori fistulae aptandus, inspirandumque, ut ea medicamenta intus compellantur: aut eadem ex vino liquanda; vel si sordidior fistula est, ex mulso; si callosior, ex aceto sunt; idque intus infundendum. Quidquid inditum est, superponenda sunt, quae refrigerent et reprimant: nam fere, quae circa fistulam sunt, habent aliquid inflammationis. Neque alienum est, ubi quis resolverit, antequam rursus alia medicamenta conjiciat, per oricularium clysterem fistulam eluere, si plus puris fertur, vino; si callus durior est, aceto; si jam purgatur, mulso, vel aqua, in qua ervum coctum sit, sic, ut huic mellis quoque paulum adjiciatur. Fere vero fit, ut ea tunica, quae inter foramen et integram carnem est, victa medicamentis tota exeat, infraque ulcus purum sit. Quod ubi contigit, imponenda glutinantia sunt; praecipueque spongia melle cocto illita. Neque ignoro multis placuisse, linamentum in modum collyrii compositum tinctum melle demitti: sed celerius id glutinatur, quam impletur. Neque verendum est, ne purum corpus puro corpori junctum non coeat; adjectis quoque medicamentis ad id efficacibus; quum saepe exulceratio digitorum, nisi magna cura prospeximus, sanescendo in unum eos jungat.