Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 5

28 Sed quum omnes hi nihil nisi minuti abscessus sint, generale nomen trahit latius vitium ad suppurationem spectans. Idque fere fit antaut post febres, aut post dolores partis alicujus, maximeque eos, qui ventrem infestarunt. Saepiusque oculis expositum est; siquidem latius aliquid intumescit ad similitudinem ejus, quod phyma vocari proposui, rubetque cum calore, et paulo post etiam cum duritia, magisque nocenter indolescit, et sitim vigiliamque exprimit. Interdum tamen nihil horum in cute deprehendi potest; maximeque ubi altius pus movetur: sed cum siti vigiliaque sentiuntur intus aliquae punctiones. Et quod de subito durius non est, melius est; et quamvis non rubet, coloris tamen aliter mutati est. Quae signa jam pure oriente nascuntur: tumor ruborque multo ante incipiunt. Sed si locus mollis est, avertendus materiae aditus est per cataplasmata, quae simul et reprimunt, et refrigerant: qualia et alias et paulo ante in erysipeiateerysipelate proposui. Si jam durior est, ad ea veniendum est, quae digerant et resolvant: qualis est ficus arida contusa; aut faex mixta cum cerato, quod ex adipe suilla coactum sit; aut cucumeris radixcf. 18, 7 et 13, cui ex farina duae partes adjectae sint, ante ex mulso decoctae. Licet etiam miscere aequis portionibus ammoniacum, galbanum, propolim, viscum; pondusque adjicere myrrhae dimidio minus, quam in prioribus singulis erit. Atque emplastra quoque et malagmata idem efficiunt, quae supra explicuicap. 18 et 19. Quod per haec discussum non est necesse est maturescat. Idque quo celerius fiat, imponenda est farina hordeacea ex aqua cocta *** recte misceturDesunt aliqua. Lacunam ita ex Cod. Med. I. restituit Milligan: imponenda est farina hordeacea, quae ex aqua cocta recte miscetur. Miscere enim pro eo quod praeparare est, veteres dixisse quis nescit?) Eadem autem haec in minoribus quoque abscessibus, quorum nomina proprietatesque supra reddidi, recte fiunt. Eademque omnium curatio: tantum modo distat. Crudum est autem, in quo major quasi venarum motus est et gravitas et ardor et distentio et dolor et rubor et durities; et, si major abscessus est, horror, aut etiam febricula permanet: penitusque condita suppuratione, si pro his, quae alibi cutis ostendit, punctiones sunt. Ubi ista se remiserunt, jamque is locus prurit, et aut sublividus, aut subalbidus est, matura suppuratio est: eaque, ubi vel per ipsa medicamenta, vel etiam ferro aperta est, pus debet emitticf. II, 7. Tum si qua in alis, vel inguinibus sunt, sine linamento nutrienda sunt. In ceteris quoque partibus, si plaga exigua est, si mediocris suppuratio fuit, si non alte penetravit, si febris non est, si valet corpus, aeque linamenta supervacua sunt: in reliquis parce tamen, nec, nisi magna plaga est, imponi decent. Commode vero vel super linamenta, vel sine his imponitur lenticula ex melle, aut malicorium ex vino coctum: quae et per se et mixta idonea sunt. Si qua circa duriora sunt, ad ea mollienda vel malva contrita, vel foeni graeci linive semen ex passo coctum superdandum est. Quidquid deinde impositum est, non adstringi, sed modice deligari debet. Illo neminem decipi decet, ut in hoc genere cerato utatur. Cetera, quae pertinent ad purgandum ulcus, ad implendum, ad cicatricem inducendam, convenient quae in vulneribus exposita suntcap. 26 et 27.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme