Book 5
28
Sed cum omnes hi nihil nisi minuti abscessus sint, generale nomen trahit latius uitium ad suppurationem spectans; idque fere fit aut post febres aut post dolores partis alicuius maximeque eos, qui uentrem infestarunt. Saepiusque oculis expositum est, siquidem latius aliquid intumescit ad similitudinem eius, quod phyma uocari proposui, rubetque cum calore et paulo post etiam cum duritia, magisque †innocenter indolescit et sitim uigiliamque exprimit: interdum tamen nihil horum in cute deprehendi potest, maximeque ubi altius pus mouetur, sed cum siti uigiliaque sentiuntur intus aliquae punctiones. Et quod desubito durius non est, mollius est et quamuis non rubet, coloris tamen aliter mutati est. Quae signa iam pure oriente nascuntur: tumor ruborque multo ante incipiunt. Sed si locus mollis est, auertendus is materiae aditus est per cataplasmata, quae simul et reprimunt et refrigerant; qualia et alias et paulo ante in erysipelate proposui: si iam durior est, ad ea ueniendum est, quae digerant et resoluant; qualis est ficus arida contusa, aut faex mixta cum cerato, quod ex adipe suilla coactum sit, aut cucumeris radix, cui ex farina duae partes adiectae sint ante ex mulso decoctae. Licet etiam miscere aequis portionibus Hammoniacum, galbanum, propolim, uiscum, pondusque adicere myrrae dimidio minus quam in prioribus singulis erit. Atque emplastra quoque et malagmata idem efficiunt, quae supra explicui. Quod per haec discussum non est, necesse est maturescat; idque quo celerius fiat, imponenda est farina hordeacia ex aqua cocta * * * recte miscetur. Eadem autem haec in minoribus quoque abscessibus, quorum nomina proprietatesque supra reddidi, recte fiunt; eademque omnium curatio, tantum modo distat.